martedì 13 settembre 2016

Musa, dolor Amoris

Erano passati trecento anni dalla nascita di Johann Sebastian Bach. Era il 1985. La città di Stoccarda voleva celebrare la ricorrenza con una nuova cantata. E un amico compositore mi chiese di scrivere il testo. Tentai di rifiutare premettendo che non conoscevo così bene il tedesco da poter scrivere un componimento in versi. Lo voglio in latino, mi rispose. Pensai in un primo tempo di scrivere una breve successione di odi in metrica oraziana. Ma poi preferii scegliere un impianto narrativo e decisi di scrivere un'egloga di stampo Virigiliano. Parlano Euterpe e Apollo degli amori del dio. E in particolare dell'amore per la Musa Erato, da cui nacque Orfeo. Cantando Orfeo si cantano tutti i poeti e tutti i musicisti, dunque anche Rivus, il compositore di Eisenach. Bach, in tedesco significa ruscello. Assiste il popolo di Stoccarda. All'inizio mi parve una fatica immensa. Ma piano piano il latino e l'esametro mi diventarono naturali come se fossi nato, com'ero nato, sulle rive del Tevere, ma più di mille e cinquecento anni prima. O quasi. Vivevo in quel tempo a Ostia, quasi alle foci del Tevere, dove la leggenda vuole che sbarcasse Enea. Poco lontano Pratica di Mare, l'antica Lavinio. Mi parve una sorta di viaggio nel tempo. Ecco l'egloga latina che ne nacque.
Fiano Romano, 13 settembre 2016



Dino Villatico


MUSA. DOLOR AMORIS



CORUS
En, carmen citharis fidibus modulemur, amici,
contextae voces resonent, dum carpitur hora.
Quisquis novo tabulis numero nova carmina dictat.
Pieridumque novas calamo captaverit artes,
illi sunt laudes illumque et gloria tangit.
Al nos decerpsit verborum prisca voluptas,
longo nos rapuit patrii sermonis amore
vox patruum dulcisque vetus nos clamat ad aevum.
En, carmen citharis fidibus modulemur, amici,
contextae voces resonent, dum carpitur hora.

EUTERPE
Summo Parnassi descendi vertice montis
ut Nicrum[1] adspicerem rapidosque volumine fluctus:
venit enim Phoebum patrem celebrantibus hymnis
nobis Fama virum hic celebrari laudibus altis,
dilexere magis nullum per tempora Musae.

CHORUS
Unda est.

EUTERPE
               Quem tamen obscurum tenet os Acherontis.

CHORUS
Flumen.

EUTERPE
         At illum Èrebi visisse silentia dicis
nigraque loca.

CHORUS
                        Deus non est: mortalia vixil.

EUTERPE
Longa nitensque tibi a divis si vita sit: umbra,
quaeso, num esse potest qui olim freta magna tenebat?

CHORUS
Dicas ac pontum, dices quae et vera videntur.

EUTERPE
Forma hominis, seu quae divi mi ignota figura,
flumen an est?

CHORUS
                Rivus potius: quo nomine gratum
nobis semper erit magnos memorare labores.
Hunc vatem vocat hic hodie Stutgardia[2] tota.

EUTERPE
O nomen! tantum trepide quis dicere verbum
audeat immotasque deorum adspicere sedes?
Illinc quae loquimur rcrum ac simulacra dedere
verba dii, quorum adspectuque sonoque putemus
effigies certas certis nos reddere rebus.
Mysterium verborum! hominum formido loquendi!

APOLLO
Euterpes mi nonne suaves auribus alti
perveniunt cantus? Potui cognoscere vocem:
meum adgnovi motum dulcemque per ossa tremorcm,
carmen cum venit nostras Heliconis ad auras.

EUTERPE
Auribus effigiem potuit vox reddere mentis.
Musa tuas facies speciesque tuumque furorem.
Sum tibi quae vidcor. Mihi nil nisi vox et imago.

APOLLO
Rivus erat, qui Musarum secreta videbat,
sed nihil est nomen, vocis vix flatus et unda.
Labitur ille tamen velut amnis labilur unda,
immensum velut ultra Columnas labitur aequor,
omnibus in terris seu quid sit et acquorc maius,
nam sonitus formasque novo de tempore traxit.
Contextas vario modulavit in ordine voces,
quare per species vacui quod inire videtur
certis includit numeris cantuque resolvit,
carminibusque docens Orphei discernere signum
perque modos omnesque tonos audire colores,
quod sit cuique modo genus et qua lege regatur.
Sed Venus en nitet in caelo et iam sidera surgunt.
Nox properat, sirnul obscuris metus evolat alis.

CHORUS
O nox! te placidam video sub limine lucis,
mensque tuis linquit tenebris reserata dolores.
Quidquid per terras montes florere videmus
mortis mox nosces hauriri a faucibus atris.

EUTERPE
Psallite nunc, vobis si gratum est, psallite, amici!
Mox veniet, mox vos rapiet lacrimabilis hora!
Mors rapida eripiet manu quae dulcia amamus!

APOLLO
Mors? fallendi quis rapiat mortalibus artem?
omnes an flevisse deos quis dicat amores?
Istae quae lacrimae? quid flent nisi tcmporis aestus?
Sunt haec a divis. Lacrimis dilabitur aetas.
Si canimus miseros, miseros, o, culpa canendi
omnes per lerras hominum est nisi reddere fletus.
Fortunae pretium nostrae laudetur amando.

EUTERPE
Funduntur lacrimis et habent sua acumina amores.

apollo
Stamine cum videas longo contexere Parcam
quos di donavere dies noctesque felices,
quae ruit hora tamen nullo texatur amore,
quid lentos multosque dies numerare iuvabit?
Semper erit nox una tibi, nox una profunda.

CHORUS
Hic ades, hic, mi imples animum, tu, dulcis Apollo!

EUTERPE
O, memiisse iuvat. cantuque resolvere curas,
aetatis qua carpit amor meminisse suavis.
Carpit Apollo, puer, carpitque rapitque Cupido.
Non homines tantum, Veneris genus omne animantum
vulnus alit suavesque reposcit in corde sagittas.
Vis qua nulla magis sensus devincit apertos:
sensus devinxit divom mentesque serenas.
Haec Venus est nobis, liquidisque renidet in altis.
Calliopes meminisse pudet? tacitusne laboras?
an memorare licet dulcissimum Apollinis ignem?

APOLLO
Pieridis mihi dulcis erat dulcissimus ignis:
saepe recordanti redeunt mihi nocte lepores;
quot cunctis gemitus nobis tunc nocte fiebant,
nunc uni languore gemitus mihi nocte refundo.

EUTERPE
Quid desideriun simulas? an fallere fletu
nempe putas? At quippe novum tibi fiere videtur!
Quot pueri fuerint, qui nunc tibi floribus ardent,
virgineam tibi quot dederint cum corpore nymphae
vitam, non omnes casu cecidere cruento.

APOLLO
Sed cecidere: sat est lacrimis.
EUTERPE
                                                    Sat et omnibus esse:
ludentem praeceps seu caedat pondus amicum,
nymphae seu virides fieri mox brachia frondes
conspicias lacrimans, o, quid, nisi nomen et umbra,
sunt vultus flentes quos ridentesquc videbas?

APOLLO
Dive puer! tenebris nullum quo dulcius unquam
amplectar nodis, arsit flos ultima noctis,
flos nova cum vultu rubens tibi sanguine fulsit,
et vano me liquisti, Hyacinlhe, dolori.

EUTERPE
Illos si et voces omnis per sidera caeli
terrarumque orbem inspicias atque aequora ponti,
et foliis sertisque caput si cinxeris, umbrae
non redeunt, formam nec amplectaberis ullam.

APOLLO
Quid? Deus sum; divina fiunt quae numine tango.
Eripiam lacrimis vitam si e faucibus Orci
ni divom quidem acuta potest vox reddcre vitam.

EUTERPE
Nulla tamen quos mutavit clementia divi,
te qui vel noluere tuos ac spernere amores,
desertos omnes ridens novus abstulit ignis.

APOLLO
Omnis transit amor dulcisque memoria restat,
restant et noctes quas est memorare cupido,
nexu corporibus vinctis cum clausa videtur
omnes per terras properantis porta diei,
axe suo immotum ac obscurum sistere caelum.

EUTERPE
Noctem tu laudas?

APOLLO
                     Lucem deponcre longam
quis Phoebum prohibet currumque tenere fugacem?

euterpe
Naturae leges, quas dictavere Superni.

apollo
Naturae nunquam leges, si recta rearis,
fregit Amor,


euterpe
              Miseri tamen, et quas ipse petebat,
irrisit leges simul irrisitque dolores.

apollo
Sed miseris cum dona dedit vestigia amoris,
nexu nocte dedit miseris vestigia vitae.

euterpe
Quin dicis vitam?

apollo
                          Est Amor, est vestigium: hiamus
captum si fugit et fugimus donantis amoretn.

EUTERPE
Sic fugit omnis amor, fugit omnes divus Apollo.

APOLLO
Non omnes, illos lantum qui qucstibus haerent.

EUTERPE
Illecebris optant quod et ipse ab omnibus optas.
Quare culpa amor est aliis, amor est tibi virtus?

APOLLO
Quod quaeris, «quare», mentesque an culpa revolvat,
an virtus cupido ac instanti cedat amanti,
non habet ullus amor nullusque invenit amando.

EUTERPE
Nunc satis est! Ruit hora manentque, Apollo, dolores.
Quem tibi Calliope genuit genuitque dolori,
natum illum canimus nympham ausum quaerere amicam
usque Èrebi noctem, et potuit nox reddere nympham,
tanta Erebique diìs superisque potentia vatis!
Sed nova nox rapuit nympham et abscondidit ultro,
Eurydicenque tenent tenebrae et tenet Orcus amicam.
Nequiquam Eurydicen, nequiquam aspexit euntem.
Umbrae non rcdeunt bis captae a faucibus Orci:
illae carminibus confisus reddere vitam,
quod vitam esse putat, fuit hoc simulamen amandi.

APOLLO
Nil aliud nisi tempus erat quod esse putabat
vitam, carminibusque canens quod sentit amorem,
Eurydicenque suam, Eurydicenque petebat ab umbris,
sed nequiquam nil aliud nisi tempus amabat.

EUTERPE
Usque adeo ignorant omnes quo mente ferantur?

APOLLO
Carmina sunt, non res, animis quae Musa refundit.

chorus
O pater alme, quis est qui vere dicere possit
quae sint, quae non sint, nobis modo quae videantur?

APOLLO
Nemo potest, sed Musarum si quaeritis artes,
obscuras rerum dabitur cognoscere causas.
Hoc pater Orpheus, hoc omnes cecinere poetae.
Omnes eo laudas, laudes ex omnibus unum.

chorus
En, carmen citharis fidibus modulemur, amici,
contextae voces resonent, dum carpitur hora.
Laudamus Rivum, liquidas si sumpsimus undas
Musarum, Musaeque omnes mortalibus adsunt
carminibus, carmen si aquam illam exhausit et undam.
Musa venit, loquitur: sed quae sua verba videntur
cum loquitur, nisi spes certi et simulamina rerum?

Quae canimus non sunt: quae autem sunt, esse videntur.
Musa dolor fit dicendi suo nomine amorem.
En, carmen citharis fidibus modulemur, amici,
contextae voces resonent, dum carpitur hora.


Romae, anno 1983, 23 mensis Augusti
Nova emendatio, Venetiis, anno 1995, 12 – 13 mensis Decembris.  




[1] Rhenum, si Bononia canitur.
[2] Bononia, si Bononia canitur.

Nessun commento:

Posta un commento